EXARCHUS

EXARCHUS
EXARCHUS
praefectus Imp. CP. in Italia. Sedes seu provincia, Exarchatus: cui origo a Iustino Iun. A. C. 567. pulsus a Bellisario, et Narsete Italiâ maxima ex parte Barbaris. Ravenna caput, reliquae urbes Bononia, Imola, Faenza, Foroiulium, Cesenna, Bobia, Ferraria et Adria. Penes hos Papas quoqueve eligendi potestas. Eutychius, Exarcha ultimus, ab Aistulpho, Longobardotum Rege pulsus est, A. C. 752. sed idem a Pipino Exarchatu exutus, qui Romanae sedi illum donavit. Paul. Diaconus, Blondus, Alii: e quibus Blondus delineavit nummos aliquot aereos Ravennenses, quos Ravennae Exarchorum esse vel certe ab iis cusos existimat ac proin Mauricianis subiecit, quo im perante Exarchi isti maxime floruêre, In eorum plerisque imago pectoralis effingitur feminae, caput
coronâ murali exornatae, cum inscr. FELIX RAVENNA. In postica, eiusdem Urbis monogramma describitur R. sc. cui A. implexum est et E. in aliis Aquila cum alis expansis conspicitur Imperii Rom. insigne. Vide Car. du Fresne Dissert. de Infer. Aevi Numismat. n. 74. Alias, in genere Ε῎ξαρχος; Princeps; Ε῎ξαρχοι, Proceres. Ε῎ξαρχοι τῶ φρατριῶν, Duces factionum, apud Cedren. Exarchus Asricae, de Gennadio, apud Gregor. Mag. Ep. 59. et 72. l. 1. Nec semel Exarchi dicuntur Pipinus, et Carolus Martellus Maiores Domus, in Chron. Fontanellensi c. 2. 3. et 9. Idem nomen dignitatis militaris fuisse videtur in vet. Inscr. apud Gruter. p. 287. etc. In Ecelesia Exarchus Dioeceseos, cuius meminit Nicolaus I. Pontif. Rom. Ep. 8. ad Michaelem Imp. dignitas fuit Metropolitanâ minor: cuiusmodi Exarchi tres numerabantur sub Patriarcha C. P. viz, Ephesinus, Caesareensis, et Heracleus, pro Asia nempe min. Ponto et Thracia. Sed et Exarchus dicebatur, minister Patriarchae eiusdem, qui decimas aliosqueve Ecclesiae CP. proventus exigebat atqueve in Conciliis post Patriarcham, et ante Metropolitanos subscribebat, vide Codin. de Offic. c. 1. n. 41. et infra Periodeuta. In Novella Iustiniani Exarchi Monasteriroum occurrunt: Exarchum Regni Burgundiae, et summum Principem Consilii sui, et in omnibus faciendis agendisque suis praecipuum, Heraclium Archiep. Lugdun. instituit Ftidericus Imp. bullâ suâ aur. A. C. 1157. etc. Vide Car. du Fresne Glossar. et Macros Hierolex. Quo sensu Petrum Apost. Ε῎ξαρχον vocent Patres, videbimus infra in Praelocutor. ubi de Exarchi munere apud Salios Romanorum in voce Saliatus.
Catalogus Exarchorum Ravennensium.
Longinus, praefuit Ann. 16. Samaragdus, missus a Mauritio Imp. A. C. 583. Romanus, ab eodem A. C. 588. Callinicus, similiter A. C. 598. quo ab Imp. revocato, Smaragdus iterum eam dignitatem tenuit, ab A. C. 602. Ioh. Lemigius, a Phoca, illi suffectus est, A. C. 610. Eleutherius, ab Heraclio missus est, A. C. 615. Post quem praefuêre, Isaacus Patricius. Theodorus Calliopa. Olympius. Theodorus Calliopa iterum. Theodorus. Iohannes Platon. Theophylactus. Iohannes Tizocop. Scholasticus. Paulus Patricius. Eutychius Patricius, ab Aistulpho Longobard. Rege pulsus A. C. 752. Vide Sabellicum Ennead. 8. Calvis. Chronolog. Alios.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • exarque — [ ɛgzark ] n. m. • XVIe; lat. exarchus, gr. exarkhos, de arkhein « commander » 1 ♦ Hist. Dans l empire d Orient, Grand dignitaire investi d une autorité considérable. Spécialt Du VIe au VIII …   Encyclopédie Universelle

  • Exarchat von Ravenna — Das Exarchat von Ravenna um 750 n. Chr. Das Exarchat von Ravenna (auch Exarchat von Italien genannt) war ein oströmischer/byzantinischer Verwaltungsbezirk in Italien, mit dessen Gründung Kaiser Maurikios im Jahr 584 (?) die zivilen und… …   Deutsch Wikipedia

  • Liste der Exarchen von Italien — Die Exarchen von Italien (siehe Hauptartikel: Exarchat von Ravenna) Die Daten sind teilweise nur annäherungsweise zu bestimmen. Name von bis Decius (Exarchus ?) 584 Smaragdus 584/85 589/90 Julianus (Exarchus ?) 589 Romanus 589/90 595/97 …   Deutsch Wikipedia

  • exarco — (del lat. «exarchus», del gr. «éxarchos») m. Exarca. * * * exarco. (Del lat. exarchus, y este del gr. ἔξαρχος). m. exarca …   Enciclopedia Universal

  • Exarch — Ex|ạrch 〈m. 16〉 1. byzantin. Statthalter einer Provinz in Italien 2. 〈Ostkirche〉 Oberbischof, Obermetropolit [<grch. exarchos „Vorsteher“; zu arche „Herrschaft“] * * * Ex|ạrch, der; en, en [spätlat. exarchus = Vorgesetzter < griech.… …   Universal-Lexikon

  • exarh — EXÁRH, exarhi, s.m. 1. Comandant al unei unităţi de cavalerie în armata romană. ♦ Guvernator bizantin din Italia şi din Africa de nord. 2. (În biserica ortodoxă, în trecut) Demnitate bisericească, superioară aceleia de mitropolit şi inferioară… …   Dicționar Român

  • Exarch — Ex arch, n. [L. exarchus, Gr. ? ? commander; ?,?, out + ? to lead, rule: cf. F. exarque.] A viceroy; in Ravenna, the title of the viceroys of the Byzantine emperors; in the Eastern Church, the superior over several monasteries; in the modern… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Exarchate — Ex*ar chate, n. [LL. exarchatus, fr. L. exarchus: cf. F. exarchat.] The office or the province of an exarch. Jer. Taylor. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • exarch — I. noun Etymology: Late Latin exarchus, from Late Greek exarchos, from Greek, leader, from exarchein to begin, take the lead, from ex + archein to rule, begin more at arch Date: 1588 1. a Byzantine viceroy 2. an Eastern bishop ranking below a… …   New Collegiate Dictionary

  • Column of Phocas — The Column of Phocas, against the backdrop of the Arch of Septimius Severus. The Column of Phocas (Italian: Colonna di Foca), is a Roman monumental column in the Roman Forum of Rome, Italy. Erected before the Rostra and dedicated or rededicated… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”